- VIVERRA
- VIVERRAGraece κτὶς et ἰκτὶς, mustela rustica, ζῶόν ἐςτι ὅμοιον γαλῆ, animal feli simile, Hestych. ὀρνιθοφάγον, gallinas vorans, Plilosophus Hist. l. 9. c. 6. maculosum, in Oriente scil. unde Hebr. thela Aelan, cuius in cuniculorum venationem ultusolim usus. Plin. l. 8. c. 55. ubi de cuniculis apud Baleares: Magna pro. pter venatum cum viverris gratia est. Iniciunt eas in specus (cuniculorum) quis unt multifores in terra, unde et nomen animali, atque ita eiectos superne accipiunt. Vide quoque Strabon. l. 3. ubi capistrari eas hôc fine consuevisse, addit, et plura de hoc animali, fabulâ in primis Mahometanorum, qui ab eo urbem Bagdad in tantum terrorem coniectam esse annô hegirae 304. ut cives opus habuerint Sultani auxilium implorare, tradunt, apudBochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 30. Addo saltem, e pelle illius galeam vel galerum antiquitus fieri consuevisse, uti diximus supra, voce Galea. Mediô aevô furonis nomen ei inditum, ut ex Isidoro liquet, unde Furettum et Furonem Galli hodieque dicunt. Salmas. ad Solin. p. 1009.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.